- AUREM perforandi ritus
- AUREM perforandi ritusin perpetuae servitutis signum, occurrit Exodi c. 21. v. 5. et. 6. Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum, et uxorem ac liberos, non egrediar liber: Offeret eum dominus Diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subulâ, et erit ei servus in saeculum. Haec nempe forma erat apud Israelitas mancipationis continuatae, postquam servus publice protestatus effet, se certô consiliô sibi libertatem suam abiudicare; quod herus adductum eum ad postem et ianuam, eidem ianuae vel posti eum applicaret; et subulâ aurem perforater. Qualis autem ianua hîc intelligenda sit, an porta publica civitatis, quod ibi exercerentur iudicia: an ianua domus domini, sub cuius potestate manebat servus, non abeo omnibus liquet. Tremellius et Iunius de posteriore verba haec capiunt: ut et Vulgata, Deuteron. c. 15. v. 17. ubi Persorabis, inquit, aurem eius in ianua domus tuae; quae vera interpretatio est. Per hanc enim applicationem servi ad ostium vel postem domus heri, significabatur eum domui heri sui quasi fixo mancipari, ut numquam domô exire posset, sine heri venia. Auris vero perforabatur in huius rei symbolum: cum enim Auris oboedientiae sit hiroglyphicum et servitutis, melius perpetua servitus significari non potuit. Hinc est, quod in Onirocriticis, somniare plures aures, aut asininas aures habere, servitutem diuturnam portendere dicitur. Admonebatur igitur hôc ritu servus perpertuae oboedientiae, quâ heri sui mandata, etsi aliquando dura et gravia, et velut aures terebrantia, excipere et exsequi deberet. Ad quem morem, David Christi typum gerens, videtur allusisse, Ps. 40. v. 7. Aznajim Karitali h. e. aures perfodisti mihi. Quasi diceret, habebis me perpetuo addictum tibi servum, atque obsequentem, ut illi heris suis addicuntur, quibus auris perforatur etc. Vide Andr. Rivetum Com. in Exodum dictô l. et infra aliquid, ubi de Libertis, it. voce Subula. In India Bramidae duodecim dies natis, aures eorum similiter Perforantes, tribuunt nomina. Tapnyarum etiam pueri octavô circiter anno, quoad auriculas et Labium inferius perforati, hâc ratione demum in hominum numerum dicuntur adscisci, verba sunt Io. Christiani Sagittarii Corpusculo Historico-Heraldico p. 57. Alia perforatio Aurium a luxu est: in utroque seux. De masculo, vide supra, ubi de Achillis statua. De femineo sic Plin. l. 11. c. 37. Non in alia parte feminis maius impendium, margaritis dependentibus: et l. 9. c. 35. Et procertoribus (margaritis) sua gratia est, elenchos appellant fastigatâ longitudine, alabastroum figurâ in peniorum orbem desinentes. Hos digitis suspendere ac binos et ternos auribus, feminarum gloria est. Vide infra ubi de Inauribus. Atque hinc Aurium fenestrae memorantur Iuvenali Sat. 1. v. 104.Natus ad Euphratem, molles quod in qure fenestraeArguerint.Hîc enim Dalechampius, ritum in Oriente viris usitatum, aurum in aribus gestandi, indigitari ait, Annotat. ad Plinium. Qua de re vide infra, ubi de Fenestratis Auribus. Sed et Fores in auribus videbimus suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.